- ASPENDIUS
- ASPENDIUScitharoedus; de quo ita Asconius in Orat. Cicer. in Verrem, de Praetura Urbana. Difficile autem, quod Aspendius Citharista faciebat, ut non uteretur utraque manu, sed omnia, i. e. universam cantionem, intus et sinistrâ tantum manu complecteretur. Unde omes, quotquot fures erant, a Graecis Aspendit Citharistae, proverbio dicebantur; quod, ut ille carminis, ita isti furtorum occultatores erant. Proverbium valet in eos, qui rei nullius, quam privati sui compendii, rationem habent, tractum, ut dixi ab Aspendio, qui tam leviter sinistrâ manu citharae suae chordas movebat, ut sonus ad ipsum tantum citharaedum, aut certe ad proxime astantes pervenirer. Cicer. Verr. 3. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.